Difference between revisions of "Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/173"
From GATE
Visconti05 (talk | contribs) |
(No difference)
|
Revision as of 15:39, 29 November 2017
There was a problem when proofreading this page
fecit eosque trecentis sexaginta coniunxit; Eos nunc Aegyptij id est Superinductos vocant, et Deorum Natales putant. Ex quibus patet antè non fuisse, sed dicta occasione adiectas esse; quarum cognomina erant, ut infra subiecta sunt. Annus ergo Aegyptiacus fuit dierum 365 sine quadrantis adiectione, cuius Thoth Mercurio dicatus primus mensis necessariò caepit ab ortu caniculae, Sole in Leonem transeunte, novilunio. Quia observatio anni, et tenporum in caniculae ortu ab Argyptijs statuebatur: eaq; erat ipsis cursus Solaris epocha. Et quamvis eorum Thoth laxis habenis in anteriora fugeret, ta