Difference between revisions of "Page:EBC 1601 08 22 0176.pdf/2"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC Letters Category:EBC Not proofread 176(suite) 176(3uite) / st�tes scripturas honorifice asservatarum. Immo haec ipsa Commentarla probation� suffice...")
(No difference)

Revision as of 15:35, 8 November 2017

This page has not been proofread

176(suite)

176(3uite)

/ st�tes scripturas honorifice asservatarum. Immo haec ipsa Commentarla

probation� sufficerent,et confirmationi; quae ipsemet non ali�,quam

suo Cervino dicavit: modoque, si nobiscum viveret, quod tam subito

ademptus esset avunculus,dicaret nepoti.

Tu vero (si rem ipsam consideremus) quia centra haereticos,Luthe-

ranos praecipue, totus fere sermo dirigitur atque invehitur, in quos

caeterosque temporis nostri Tu Dux primarius strictum rotasti ensem,

mucronem omnem exacuisti: � quo ingenti negotio licet saepe � floren-

tissimae Societatis tuae praefecturis, aliquando ab aliarum Ecclesiae

functionum oneribus,itineribus,ob3�dionibus intercipereris; nunquam

tamen inde manum amovisti, tanto labore aeque infatigabilem ac �oli-

citam: qui sane magis ab haereticorum lingua et calamo,magis ab eo-

rundem fremitu ac sanie, quam � bellorum armis atque clangoribus ur-

gebaris. Vicisti enlm doctissimis ac peregrinis Quaestionibus tuis,

quibus Petri navis nullo peritura naufragio, piratarum incursus, sce-

lestorum cautes, furentium obruptas procellas atque immanes, ad tutis-

simam usque stationem (divino Spirita afflante) evasit: quando, etsi

alii brevem soporem interdiu haurirent. Tu excubabas semper, et in lu-

cubrationlbus Tuis tunc quiescebas, cum humiliatis atque deletis fal-

lacibus insidiosorum vaframentis, expunctisque captiosis insultantium

objectionlbus, catholicam veritatem concludebas. Velini, nolint per-

ditissimi illi praedones, qui etiam in Christi tunicam inconsutilem

disceptantes, irruere non verentur. Te semper reperient, cominus emi-

nusque propellentem: licet semper aculeatis calamis, ut venenatis sa-

gittis, aebriosi invadant Dominicam arcem; semper tamen in quatuor

tomos Disputationum Tuarum,tanquam in Davidica propugnacula sive in

aeratos ^achabaeorum clypeos retundentes, tela dabunt: non innoxio

Fidelium sanguine, sed turpi jacientium rubore foedata. Quamvis ter-

tiam ipsi moveant linguam, ut commoveant multos. Tu tamen doctrinis

Tuis, sacro ac mystico quaternario fundatis, stabilies omnes. Quare

eis aut ad maternum sanctae Ecclesiae sinum, � qua impie ac tumultua-