Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/232"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread

Latest revision as of 12:57, 15 June 2026

This page has been proofread



f. 108v



cum[1] ea virtute nostra quae omni ex parte[2] limitata, et mensurata est[3] Deus non erigit necessario extrema potentiae et scientiae voluntatis nostrae. ad omnia dans gratiam, et favorem[4] sic quod ne[5] extrema quidem potentiae, et scientiae[6] voluntatis nostrae a nobis necessario erigat[7] ipse sit benedictus in saecula[8] seculorum. Amen[9].

Dominica post festum sanctorum Simonis et Iudae post quandam perplexitatem quae Spiritui meo inciderat, et postquam essem iam[10] ab ea liberior restitutus[11] serenitati boni Spiritus ego sensi haec verba consolationis videlicet ille qui novit auferre, timores malorum novit etiam, et aeque potens est ad hoc avertere illa mala unde sunt tales timores, atque animorum anxietates, et qui potest per se dare spem bonam inter adversa novit et[12] dare rem ipsam in qua[13] tendit talis spes.

_______________

  1. cum] om. MF
  2. parte] add. est MF
  3. est] om. MF
  4. favorem] fervorem MF. fervorem is probably a miss-transcription here.
  5. ne] nec MF
  6. scientiae] add. et MF
  7. erigat] exigat MF. exigat is probably another miss-transcription as it does not make sense in this context.
  8. saecula] secula MF
  9. Amen] om. MF
  10. iam] iam iam MF. The repetition is emphatic. [p. 576]
  11. restitutus] restitutusque MF
  12. et] om. MF
  13. qua] quam MF