Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/95"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "aeterno stupore ad tantarum rerum magnitudinem<lb/> attoniti illud trisagium Sanctus, Sanctus, Sanctus, aeterna<lb/> et perenni laude cantamus, aeternum beati sine fine pronun...")
 
(No difference)

Latest revision as of 12:05, 14 June 2024

This page has not been proofread


aeterno stupore ad tantarum rerum magnitudinem
attoniti illud trisagium Sanctus, Sanctus, Sanctus, aeterna
et perenni laude cantamus, aeternum beati sine fine pronuntiamus.
Moneo itaque te, mi Theodidacte, ne curiositate
forsan non placita Deo, hisce nimium, sdi absorbearis
a gloria; Sunt enim ineffabilia haec mysteria, sola
reservata Electis, qui in patria cuncta in aeternae veritatis
speculo, ineffabili gaudio aeternum contemplabuntur;
et tanta sunt, et adeo excelsa, et sublimia, ut si
Deus Opt. Max. Angelum, aut unum ex Sancta Ecclesiae
Doctoribus in Mundum mitteret, ut vel unum ex dictis
mysteriis, Mundo, uti sunt, revelare, aut verbis, aut
scriptis exponere vellet, certo tibi persuadeas velim, si
totius Universi machina repleretur; scriptis[?] si omnes aquae,
quae infra, et super coelos atramentum praeberent; Si omnes
creaturarum innumerae species, linguae forent, et
in instrumenta dicendi, et loquendi converterentur;
nihil tamen facerent, nec capaces reddere possent in
hac mortalitatis umbra constitutos, tanto enim restaret
semper plus, quanto finitum ab infinito, restat. Unde
mi Theodidacte, desistas velim ab huiusmodi curiosioribus
quaesitis, et intellectum tuum sub de regulis fidei,
omni possibili simplicitate, et humillima mentis submissione,
totum intellectum tuum in fidei obsequium
captivando. An nescis, ex huiusmodi altioribus quaesitis
varias statim haereses in Ecclesia Dei exortas fuisse.
Nam Entyches et Dioschorus haeretici, qui humanam
naturam in Divinam conversam perperam rebantur,
dum non capiebant, quomodo corpore pati potuerit; quomodo
Christus beatifica Visione ab utero matris, dotatus
inaudita tamen tormenta in carne sua passus fuerit;