Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/64"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "si quemlibet hominem te ipsum esse existimaveris. Dicta<lb/> et facta eorum, qui tibi commissi non sunt, ne discutias, ne<lb/> iudices: sed omnia Deo commendans, te intra te i...")
(No difference)

Revision as of 12:44, 12 June 2024

This page has not been proofread


si quemlibet hominem te ipsum esse existimaveris. Dicta
et facta eorum, qui tibi commissi non sunt, ne discutias, ne
iudices: sed omnia Deo commendans, te intra te ipsum recipito,
et omnium te indignissimum reputa, et talis haberi
exopta.
Documentum VII. Elige potius latere, quam eminere, sub
esse, quam praeesse. Non pudeat te externae humilitatis, quod
nihil sis, assidue meditare; inde enim tota hominis salus
omnium consensu pendet; Viri namque sanctissimi illud
asserunt certissime, absque assiduo, et severo sese abnegandi
et mortificandi studio, neminem in via Christi posse
proficere; vera enim resignatio cum profunda humilitate
conjuncta, compendiosissima ad Deum via est. Nil gratius
Deo est resignatione propriae voluntatis etiam in rebus
minimis: verbi gratia, si duo simul incedentes inventum
florem decerpere vellent, alter vero eorum propter Dominum
illum intactum dimitteret, non parum meriti indesibi
conciliaret, quamvis alter, qui simpliciter decerpet,
nil in eo opere deliquisset. Sic ergo Athleta Christi frequenter
dicat intra se Deo: Domine, propter fui amorem nolo
haec videre, audire, aut gustare, etiamsi in his actionibus
nil esset criminis; et licet homini nil charius sit ipsa arbitrii