Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/43"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "<center>De splendore, et dignitate diei, in qua Dominus resurrexitet<lb/></center> Splendebat in corpore eius immensurabilis luciditas, et comitabatur illud incomparabilis dig...")
(No difference)

Revision as of 15:21, 5 June 2024

This page has not been proofread


De splendore, et dignitate diei, in qua Dominus resurrexitet

Splendebat in corpore eius immensurabilis luciditas, et comitabatur illud incomparabilis dignitas, quae
nec passura est amplius corruptelam, nec dissolvet eam invidiosa vetustas, nec aliqua mutabilitas labefactabit.
Dies illa alacrior totius anni diebus refulsit. Non de usitatis solis curriculis illuminata praeclarius,
sed de lumine resurgentis Domini illustrata sublimius Admirandus enim iustitiae sol; ex nubibus tenebrarum
prodiens delectabile lumen effudit, ex evangelixatis sanctorum animis ab inferis elevavit
secum corpora sanctorum participato lumine, tanquam syderum spiritualium choro comitatus resplenduit,
et diei omnium faelicissimi lucem multiplicavit, novumque diem a se factum, constituit,
ut omnes exultarent, et laetarentur in eo. Dies magna, dies praeclara, dies regia, et Regina dierum,
quam fecit Dominus, quam conspicati, qui erant in tenebris, exclamaverunt, quia lumen
viderunt magnum, et qui erant in reione umbrae mortis, lux orta est eis. Contremuerunt inferi
insolitum sustinentus splendorem, sicque incurvatum est Christo omne genu Coelestium, terrestrium,
et infernorum.
Sed