Page:APUG 1053.djvu/44

From GATE
This page has been proofread


Tantus autem splendor ex resurrectione in passionem, mortemque refulsit, ut passio, et mors cum
resurrectione contendit, qui earum videatur esse splendidior, sub di dubioque versatur, an Dominus
pulchrior in passione extiterit, an formosior in resurrectione apparuerit? An sanguis eius
in passione effusus sit clarior, an splendor in resurrectione diffusus sit illustrior, an magis laudabilis
in morte pretiosa, an magis spectabilis in resurrectione gloriosa.
An magis gloriosus Rex, quando indutus est purpura, diademate decorus, aspersus auro,
solio sublimis, sceptro insignis, in throno sublimis.
Certe decorus est Rex, quando in saupum fortis armatus in honore ultimus, in periculis primus;
cum onustus ferro, gravis armis, pro Patria, pro Civibus, pro liberis, pro vita omnium premit
hostem, discrimina despicit, contemnit vulnera, ipsam libens mortem suscipit ad salutem suorum.
Decorus etiam est, cum sedet in maiestate purpura indutus, clamide tectus, solio sublimis, sceptro
insignis, auro, et margaritis fulgens dividit spolia, largitur praemia distribuit regna. Sed
hic est maiestate sublimior, ibi est robore prestantior. Hic regia foelicitas fulget, illic invicta
fortitudo commendatur.

De fulgurante Angelo, qui resuscitato Domino, super lapidem
monumenti in candidis vestibus adstitit

Igitur in resurrectione Domini Angelus eius descendit de Coelo, et accedens revolvit lapidem
monumenti, et sedebat in dextris: Erat autem aspectus eius sicut fulgur, et vestimentum
eius sicut nix, coopertus enim erat stola candida, prae cuius timore exterriti sunt custodes, et
facti sunt velut mortui.
Qui accedentibus ad monumentum, ostendebat locum, ubi positus fuerat Dominus, et nunciabat
eis, quoniam Dominus resurrexerat, et in mundum vivus redierat, confortans eos, ut illum
quaererent, et invenirent, ut gauderent: sicut enim per infelicis Adae lapsum infelix Adam
eiectus est de Paradiso, et collocavit Deus ante Paradisum voluptatis Cherubim, Angelum scilicet
flammeum gladium, et versatilem gestantem, terrentem homines, ne redire possent ad lignum
vitae; ita e contra deleta originali culpa, et post a Christo reservatum paradisum per
passionem, et resurrectionem eius, Angelus Domini revolvit lapides, et impedimenta, et ministrat
hominibus, ut ad Paradisum revertantur, under deciderant, et capiant haereditatem a
Domino partam, et vivant in aeternum.