Difference between revisions of "Page:APUG 1123.pdf/13"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 24: | Line 24: | ||
Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat, | Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat, | ||
hac incoquente Furia quam liquit face. | hac incoquente Furia quam liquit face. | ||
− | <lb> | + | <lb/> |
− | ACTUS PRIMUS SCENA TERTIA</ | + | ACTUS PRIMUS SCENA TERTIA<lb/> |
− | ALPINUS MUDARRA NIGRIUS</ | + | ALPINUS MUDARRA NIGRIUS<lb/> |
Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente vero | Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente vero | ||
Mudarra componit animum et ad fraudes se accingit. | Mudarra componit animum et ad fraudes se accingit. |
Revision as of 11:20, 24 January 2023
auras relinquere: nomen ignitum horreo.
Heu, trifida caeli tela moderator vibrat.*
Abite praedae, regna quae domui Stygi
Loyola reddat aetheri; tellus, vale.
NIG. -Crudele caelum, numen implacabile!
Ludimur inanes, ludimur, frustra leves
bellamus vmbrae: perdat vt miseros nihil
molitur Orcus, propera quin Numen paret
remedia. Video dira fatorum omina,
video, pius Loyola, Lutherum impium
sub antra Lethes ima praecipitem dabit.
Quid ergo? Superis dabimus evicti manus?
Superi gementes ante Cocytum bibent!
Adhuc superstes triste consilium coquit
Alpinus; audax ille fugitiuae geret
vices Erynnios. Hominis vicit scelus
subinde, robur omne, quod Ditis nequit.
Nil linque inausum, si potest, scelerum hoc duce.
Loyola pereat; sin minus, pereat malè
Alpinus! Orcus impium iuxta ac pium
sitibundus haurit. Fuerit hoc ipsum satis
violasse Numen! Primus hic Erebi labor.
Age, dormientem suscita: evigilet furens
Stygio pervstus igne. Lutherum imbibat,
hac incoquente Furia quam liquit face.
ACTUS PRIMUS SCENA TERTIA
ALPINUS MUDARRA NIGRIUS
Expergefactus Alpinus furiis agitatur. Vi aperta constituit aggredi Stum Ignatium. Monente vero
Mudarra componit animum et ad fraudes se accingit.