Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/471"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 10: | Line 10: | ||
Die quarta mensis Martii, licentiatus | Die quarta mensis Martii, licentiatus | ||
− | H.<ref group="text-notes">H.] Araoz <i>MF</ | + | H.<ref group="text-notes">H.] Araoz <i>MF</I> [p. 681]</ref> |
et ego obtenta tandem licentia a rege | et ego obtenta tandem licentia a rege | ||
Portugalli<ref group="text-notes">Portugalli] Portugalli[ae] <i>MF</i></ref> | Portugalli<ref group="text-notes">Portugalli] Portugalli[ae] <i>MF</i></ref> |
Latest revision as of 10:00, 4 October 2022
f. 228r
pro quibus usque ad perfectum implendis, quotidie petendae sunt ex Deo, et Sanctis eius gratiae, propter quod et ego huc traxi omnes eas gratias, quas ego in letanijs meis
soleo petere[1],
ad
idem[a]
applicans Missam diei, qui secutus est dictam feriam quartam.
Die quarta mensis Martii, licentiatus H.[2] et ego obtenta tandem licentia a rege Portugalli[3] recessimus ex Ebora, et in die Sancti Gregorij Saluanticam[4] peruenimus. Die autem 18[5], qua scilicet celebratur festum diui Gabrielis intrauimus Vallesoletum, et sic factum est Deo dante, et ducente, ut impleretur illa obedientia, qua praeceptum mihi[6] fuerat, ut ex[b] Collonia abirem usque ad Portugalliam propter[7] Regem, et[8] inde transirem[9] Vallesoletum. Sit Benedictus Deus, qui uiam tantae perigrinationis semper, et ubique felicem fecit.
Pridie Sancti Benedicti Abbatis sub
nocte[10]
antequam irem cubitum, mihi data est lacrimosa deuotio, in qua me Deo,
Beatissimaeque[11]
Virgini, omnibus Sanctorum ordinibus
precari quietam noctem
commendaui, mihique ex ipsis foelicem
_______________
- ↑ idem] iddem cod.
- ↑ ex] add. supra lin.
_______________