Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/288"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 7: Line 7:
  
 
In die Epiphaniae Domini quod est festum Regum ego sensi magnas  
 
In die Epiphaniae Domini quod est festum Regum ego sensi magnas  
consolationes<ref group="text-notes">consolationes] <i>add.</i> spirituales <i>MF</i></ref>,  
+
consolationes<ref group="text-notes">consolationes] <i>add.</i> spirituales <i>MF</I> [p. 599]</ref>,  
 
et primo in solito discursu letaniarum mearum cum omnia traherem ad hoc, ut omnes sancti dignarentur adorare nomine meo Deum Omnipotentem, et Christum eius Jesum Dominum nostrum.  
 
et primo in solito discursu letaniarum mearum cum omnia traherem ad hoc, ut omnes sancti dignarentur adorare nomine meo Deum Omnipotentem, et Christum eius Jesum Dominum nostrum.  
 
Hic  
 
Hic  

Latest revision as of 20:35, 1 October 2022

This page has not been proofread



f. 136v



gratiae et gloriae Dei in Christo Jesu Domino nostro in quo oportet ut inueniatur esse nostri spiritus, et suum uiuere et suum moueri[1].

In die Epiphaniae Domini quod est festum Regum ego sensi magnas consolationes[2], et primo in solito discursu letaniarum mearum cum omnia traherem ad hoc, ut omnes sancti dignarentur adorare nomine meo Deum Omnipotentem, et Christum eius Jesum Dominum nostrum. Hic ego[3] bono sensu animi optaui ut omnes extern[a]e corporis mei, et caeterorum motiones, quae in Deum mittunt[4] acceptae semper sint ipsi Deo etsi[5] cor ipsum et spiritus ipse a carne magis liber quandoque nesciat assurgere sursum. Hic sensi quandam compassionem circa uituperia Jesu Christi Domini Nostri, quae passus est in uita sua usque ad mortem tam in contrarium eius quod recepit a tribus Magis. Hic ego habui desiderium quoddam

_______________

  1. moueri] mori MF
  2. consolationes] add. spirituales MF [p. 599]
  3. ego] ex MF
  4. mittunt] nituntur MF
  5. etsi] etiamsi MF