Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/227"
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 13: | Line 13: | ||
hoc<ref group="text-notes">hoc] <i>om.</i> <i>MF</i></ref> | hoc<ref group="text-notes">hoc] <i>om.</i> <i>MF</i></ref> | ||
tibi desistendum ab eo quod | tibi desistendum ab eo quod | ||
− | his<ref group="text-notes">his] hic <i>MF</ | + | his<ref group="text-notes">his] hic <i>MF</I> [p.574]</ref> |
posses nec desperandum, | posses nec desperandum, | ||
et si<ref group="text-notes">et si] etiamsi <i>MF</i></ref> | et si<ref group="text-notes">et si] etiamsi <i>MF</i></ref> |
Latest revision as of 20:04, 30 September 2022
f. 106r
Quid faciendum quando Deus uideretur uelle ruinam alicuius.
etc., uidereturque tibi talis esse uoluntas Domini, adhuc esset tibi quaerendus alius spiritus, alius inquam secundum
affectum[1]
in te,
ut[2]
posses quaerere misericordiam, et credere illam non esse ab
absolutam[3]
Dei uoluntatem, sed conditionatam.
Nec ergo
hoc[4]
tibi desistendum ab eo quod
his[5]
posses nec desperandum,
et si[6]
haberis[7]
uerbum Dei dicens: iste damnabitur.
Loquitur Deus non solum in nobis sed etiam in scripturis multa absolute propter conditiones rerum ipsarum
uariabilis[8]
quae tamen non uult absolute.
In vigilia Apostolorum Simonis et Judae dum surrexissem in noctis silentio ad orationem ego sensi multam inspirationem circa hoc ut satagerem, et darem omnem operam quatenus
pauperis[9]
infirmi qui uagantur per ciuitatem Maguntinam colligantur et recipiantur in aliquod hospitale ut ibi curentur et bene habeant.
_______________