Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/884"
(No difference)
|
Latest revision as of 19:19, 21 November 2021
Saturni cum Venere ,
, &
gignunt imbres, pluvias, & frigora, maxime in Signis aquaticis. Interdum etiam grandinem.
Particulariter autem gignunt in vere pluvias & frigora; in aestate pluvias subitaneas; in autumno pluvias frigidas; in hyeme pluvias, & nives.
Saturni cum Mercurio ,
, &
alterant aerem secundum naturam Signorum, in quibus hi aspectus contingunt. Nam in humidis Signis causant pluvias, & aerem tenebrosum; in siccis siccitatem; in aereis ventos fortes; in terreis frigus & siccitatem. Et frigus, quod hi aspectus generant, est plerumque fructibus noxium.
Particulariter autem causant in vere ventos & pluvias; in aestate ventos & imbres; in autumno ventos & nubes; in hyeme ventos & nives.
Saturni & Lunae ,
, &
afficiunt aerem secundum naturam Signorum. Et in Signis quidem humidis eum reddunt nebulosum, & frigidum; in aereis, & in
&
augent frigus, & subinde grandines adducunt, praesertim cum Luna est lumine plena; cum autem vacua est, causant siccitatem. In siccis autem Signis generant acredinem ac pruinam. Universaliter tamen efficiunt nubes obscuras, pluvias molles & quietas, sed cum frigore; augente aestum maris &c.
Particulariter autem vere faciuntaerem turbidum, & humidum; aestate humidum cum remissione caloris, & interdum grandines causant; autumno aerem nebulosum; hyeme nubes, vehemens frigus, & nives.