Aspectus sive Configurationes cum reliquis Planetis.
Iovis & Martis ,
, &
, causant generaliter pluvias, tonitrua, & fulmia, secundum Signorum qualitatem. In particulari in Signis humidis coruscationes, & tonitrua, cum pluviis; in calidis & siccis calorem & exustionem abundantem; apud sidera tempestuosa etiam media hyeme grandines; in vere & autumno turbidum aerem, & ventum; in aestate calorem, tonitrua, & tempestates; in hyeme frigoris remissionem, & aeris temperiem.
Debet autem & in horum duorum Planetarum aspectu attendi, uter eorum praedominetur: nam Iupiter praedominans affert fertilitatem, Mars vero infirmitates acutas, siccitates, & alia.
Iovis cum Sole ,
, &
parit in genere ventos salubres, calorem temperatum, iucundam serenitatem. In particulari in Signis aereis auram serenam, & aeris temperiem; in humidis foecundas pluvias; in igneis calorem & serenitatem confirmat; in terreis non item. Item in vere & autumno causat ventos, in aestate tonitrua & fulminea, in hyeme remissionem frigoris.
Iovis cum Venere ,
, &
promovent generaliter aeris tranquillitatem, serenitatem, & temperiem. In particulari in Signis aqueis mites & salubres pluvias; in aliis plerumque serenitatem, ventos salubres, fertilitatem. Attendendum tamen ad praedominium: nam
praedominans affert ventos & serenitates,
vero pluvias.