Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/845"
(No difference)
|
Latest revision as of 09:13, 10 August 2021
cum multis modis a se invicem sub Zodiaco distare queant, Astronomi tamen quinque tantum observant, qui sunt Coniunctio, Sextilis, Quadratus, Trinus, Oppositio; quibus addit Ioannes Baptista Marinus Lib. 16. Astrolog. Gallicae Cap. 4. Dodectilem.
Coniunctio est, quando in eodem Zodiaci Signo & gradu versantur, etiam si unus sit longe altior altero, ut est Sol respectu Lunae, Nota sive Character Conjunctionis est hic
.
Sextilis sive Sexangularis aspectus est, quando sextante seu sexta parte Zodiaci, sive duobus Signis, id est, 60 gradibus distant a se invicem. Nota sive Character est hic,
.
Quadratus sive Quadrangularis aspectus est, quando quadrante seu quarta parte Zodiaci, id est, tribus Signis, seu 90gradibus distant, a se invicem. Nota eius haec est,
.
Trinus sive Triangularis aspectus est, quando triente seu tertia parte Zodiaci, id est, quatuor Signis, sive 120 gradibus distant a se invicem. Nota eius est haec,
.
Oppositio est, quando dimidia parte Zodiaci, id est, sex Signis, sive 180 gradibus distant a se invicem, & diametraliter opponuntur. Nota eius est haec,
.
Dodectilis seu Dodecangularis aspectus est, quando duodecima parte Zodiaci, id est unico Signo seu 30 gradibus distant a se invicem. Nota eius est haec, , En synopsin dictorum.
| Grad. 0. | Grad. 120. | ||
| 60. | 180. | ||
| 90. | Dodectilis. | 30. |
Planetae superiores, ut diximus, sunt Saturnus, Jupiter, Mars. In eorum motu haec notata sunt. Primo. Moventur quotidi motu omnibus stellis communi ab Oriente in Occidentem, & nihil ominus interim motu proprio ab Occidente in Orientem;