Difference between revisions of "Page:BLMM 1060 04.djvu/12"
From GATE
(→Not proofread: Created page with "poculum aureum dei gratia plenum,<lb/> statim cor Mahomettis accapit, et, purgavit,<lb/> demum iterum atque iterum in eum<lb/> induxit gratia, quam ferebat in <unclear>vase</u...") |
(No difference)
|
Revision as of 10:15, 10 March 2017
This page has not been proofread
poculum aureum dei gratia plenum,
statim cor Mahomettis accapit, et, purgavit,
demum iterum atque iterum in eum
induxit gratia, quam ferebat in vase;
hoc facto ambo caeperunt ad primum
caelum ascendere, ubi statim ostia caeli
aperta sunt: Tunc habitatores caelestes
Angelum interrogaverunt, quis esset?
respondit, se esse Gabrieli deinde quis
esset illes socius, qui secum erat? res
pondit esse Mahomettem; et statim omnes
caelestes in eo primo caelo exclamaverunt,
salve Mahomettes; o felicem adventum!
deindè ingressi ambo invenerunt Patre
Adam, qui occurrit eis.