Difference between revisions of "Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/100"
ArchivesPUG (talk | contribs) |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Line 8: | Line 8: | ||
[[Category:AKC Pages]] | [[Category:AKC Pages]] | ||
[[Category:Organum mathematicum (1668)]] | [[Category:Organum mathematicum (1668)]] | ||
+ | [[Category:Pages with tables]] | ||
+ | [[Category:AKC Pages with tables]] | ||
[[Category: Organum mathematicum (1668)_Pages with tables]] | [[Category: Organum mathematicum (1668)_Pages with tables]] |
Latest revision as of 11:33, 7 October 2020
repletum diversis instrumentis ad operationes Mathematicas, ob quas Organum constructum est, perficiendas; quae postea enarrabuntur, et explicabuntur suis locis.
Tabellae pleraeque, quibus loculamenta Cistulae replentur ita formatae sunt, ut in sequenti figura A apparet. Itaque iuxta se positae, referunt figuram aut dentatam, ut in B, et C; aut acuminatam, ut in D apparet. Aliquae tamen tabellae non dentes, sed lineas rectas referunt in vertice, ut in E.
Haec est Organi Mathematici forma, quantitas, ac divisio, et rudis quaedam quoad figuram delineatio Tabellarum in ipso contentarum: hae enim accurate infra suis locis expictae ob oculos ponentur.
Qui simile Organum condicere colet, potest eius altitudinem, longitudinemque, eti et formam universam, mutare pro libitu: nec enim necessarium est, ut scalari forma, et ad organi pneumatici similitudinem construatur, sed potest fieri aequalis ubique altitudinis; et Tabellis, quae omnes longitudine sua altitudinem Cistulae adaequent, repleri.
Operculum quoque non necessario construi debet ita, ut intrudi intra limbos A G et F E, atque eximi queat; seu praestat, ut fibulis annectatur lateri et limbo F E, ita ut aperiri et claudi possit. Et tunc praestat, ut spatia ac nomina, quae in Iconismo 1. praesenti delineavimus in extima operculi superficie, in interiori delineantur.