38. Idem pro Voto Obedientiae quod facit Societas Professa Summo Pontifici, et pro quarto scolasticorum. Novitii vero ad desiderium suorum votorum referre haec quatuor loco possunt.
39. Petenda gratia pro Intelligentia catholica, et orthodoxa, sacrorum scripturorum, et divinarum traditionum.
40. Pro intelligentia sacrorum Cannonum, tum summorum Pontificum, tum conciliorum.
41. Pro intelligentia sacrorum doctorum et aliorum omnium scriptorum catholicorum; tum omnium scientiarum, quae ad sacros licteras intelligendas, et ad animas iuvandas sunt utiles.
42. Petendum ut nobis gratificetur deus veram intelligentiam Instituti societatis et spiritualem fortitudinem, ac vires preterea ad illum implendum: ad maiorem Gloriam divini nominis, et multarum animarum salutem.
Qui licteris operam nobis dant in his quatuor ultimis signaculis poterunt orare, ut haec quatuor donet deus societati; sibi vero ut in simplicitate cordis, et humilitate cum possint illa per superiores cum intellegerent quae sunt necessaria et utilia ad Vocationem suam perfecte implendam.
Page:F.C. 1000 359-364.pdf/10
From GATE
Revision as of 11:33, 6 November 2024 by Michael Canady (talk | contribs)
This page has not been proofread