Page:F.C. 1000 359-364.pdf/10

From GATE
This page has not been proofread


38. Idem pro Voto Obedientiae quod facit Societas Professa Summo Pontifici, et pro quarto scolasticorum. Novitii vero ad desiderium suorum votorum referre haec quatuor loco possunt.
39. Petenda gratia pro Intelligentia catholica, et orthodoxa, sacrorum scripturorum, et divinarum traditionum.
40. Pro intelligentia sacrorum Cannonum, tum summorum Pontificum, tum conciliorum.
41. Pro intelligentia sacrorum doctorum et aliorum omnium scriptorum catholicorum; tum omnium scientiarum, quae ad sacros licteras intelligendas, et ad animas iuvandas sunt utiles.
42. Petendum ut nobis gratificetur deus veram intelligentiam Instituti societatis et spiritualem fortitudinem, ac vires preterea ad illum implendum: ad maiorem Gloriam. d