Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/104"

From GATE
 
(No difference)

Latest revision as of 14:24, 19 June 2024

This page has been proofread


respectu Patris, prudentissime respectu Adversarii.
Sexto. Considera, quanta sint, quae patitur, et Crucem
amplectere per passionis desiderium: uti Christus passus
est vincula, uti impotens factum ipsa omnipotentia; convitia uti
mortalium habitus vilissimus; aeterna Dei Celsitudo, Ludibria;
ut stultus, et fatuus, aeterna Dei Sapientia; Supplicia,
ut sceleratorum, et iniquorum hominum maximus, ipsamet
Dei iustitia, omniumque iudex. Hanc animam tuam
Christi passioni intime imprime, tanquam plenum
iniuriis in rebus, contumeliam in verbis, Ludibria in
signis, supplicia in tormentis.
Septimo. Considera, quanta sint, quae patitur, et Crucem
et quam magna ex hac Divina passione emanent;
Nam et videbis ex huius Christi salutifera passione, septem
Libri Apocalypsios signacula hucusque clausa; quae
sunt septem admirandorum per crucem effectuum causae,
aperta fuisse; primo enim Magnus ille Emanuel
nobiscum Deus, Deus fortis, et admirabilis humano generi
per infinitam suae humilitatis exinanitionem
revelat, illum ipsum in sua sapientia, qua evertit
Diabolum; summam et irreprehensibiliem Iustitiam,
qua Redemptionis quaesivit praetium; inexplicabilem
aeterni Patris misericordiam, qua pro te suum
tradidit filium, in quo celsitudo suprema abiectionem
induit, subiit Iustitia reatum, opulentia egestatem
suscepit, ut abiectionis suae annullatione te
sublimaret in gloria Divinitatis suae participem; ipse
iustissimus iudex subiit reatum poenalissimum, ut
iustificareris a culpa; opulentissimus Dominus
omnium extremam suscepit egestatem, ut te coeterosque
inexhaustis opum coelestium thesauris locupletaret.
Vides itaque, quomodo per huiusmodi filii
Dei crucem primo Sacrosantae Trinitatis mysterium
prius incognitum, apertum. Secundo Coelorum claustra