Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/84"

From GATE
(→‎Not proofread: Created page with "prosequimur; Estque hic affectus animae rationali a<lb/> natura insatus, non soli anima, dico, rationali, sed et omni<lb/> rei creatae, in quantum substant Divinae directioni,...")
 
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
 
prosequimur; Estque hic affectus animae rationali a<lb/>
 
prosequimur; Estque hic affectus animae rationali a<lb/>
natura insatus, non soli anima, dico, rationali, sed et omni<lb/>
+
natura insatus, non soli animae, dico, rationali, sed et omni<lb/>
 
rei creatae, in quantum substant Divinae directioni, quae quidem<lb/>
 
rei creatae, in quantum substant Divinae directioni, quae quidem<lb/>
 
aliud non intendunt, quam ut bonum aliquod naturae<lb/>
 
aliud non intendunt, quam ut bonum aliquod naturae<lb/>
Line 15: Line 15:
 
enim quispiam vere beatus aut dici, aut esse potest, nisi<lb/>
 
enim quispiam vere beatus aut dici, aut esse potest, nisi<lb/>
 
in quantum illi summo, infinito, et incommutabili bono<lb/>
 
in quantum illi summo, infinito, et incommutabili bono<lb/>
per amorem uniatur, in qup solo mens, Dei imagine, et similitudine<lb/>
+
per amorem uniatur, in quo solo mens, Dei imagine, et similitudine<lb/>
 
insignita, plena perfectaque pace, et traquilitate<lb/>
 
insignita, plena perfectaque pace, et traquilitate<lb/>
 
fruitur, a quo quanto aberrat longius, tanto fit<lb/>
 
fruitur, a quo quanto aberrat longius, tanto fit<lb/>
semper miserior, et calamitosior; unde omnes ex ipsa<lb/>
+
semper miserior, et calamitosior; Unde omnes ex ipsa<lb/>
 
quoque naturali inclinatione, homini ab origine implantata,<lb/>
 
quoque naturali inclinatione, homini ab origine implantata,<lb/>
 
beati esse desiderant; atque huc tendunt omnium<lb/>
 
beati esse desiderant; atque huc tendunt omnium<lb/>

Latest revision as of 10:08, 19 June 2024

This page has been proofread


prosequimur; Estque hic affectus animae rationali a
natura insatus, non soli animae, dico, rationali, sed et omni
rei creatae, in quantum substant Divinae directioni, quae quidem
aliud non intendunt, quam ut bonum aliquod naturae
et conservationi eorum necessarium, per instinctivam cognitionem,
et finem a natura intentum consequantur, et
ex triplici naturae graduum differentia clare patet. Cum
nihil in creatarum rerum ambitu existat, quod non illius
boni, quantum unicuique secundum naturae suae rationem
convenit, non sit particeps, quanto magis creatura rationalis;
siquidem cum ex illo unico, primo, et immenso fonte,
nulla existat, in quam non boni illius in exhausti participatio
summae bonitatis derivetur. iuxta illud: aperiente
illa manum suam, omnia bonitate implebuntur. Neque
enim quispiam vere beatus aut dici, aut esse potest, nisi
in quantum illi summo, infinito, et incommutabili bono
per amorem uniatur, in quo solo mens, Dei imagine, et similitudine
insignita, plena perfectaque pace, et traquilitate
fruitur, a quo quanto aberrat longius, tanto fit
semper miserior, et calamitosior; Unde omnes ex ipsa
quoque naturali inclinatione, homini ab origine implantata,
beati esse desiderant; atque huc tendunt omnium
mortalium conatus, et studia, et boni consequendi
fines, per innumerabiles artes, et machinas; quas non
inventiones contexunt, quantum sudant, quantum
omni studio laborant, quot quantisque periculis se exponunt,
quam male, atque inutili certamine alii se occupant,
in congregandis opibus, alii in comparandis honoribus,
alli in mancipandis se, fruendisque voluptatibus, uti
veri Epicuri de grege porci, totos se dedunt, non alia ratione,
nisi ut eiusmodi rebus vanis, et futilibus adeptis,
beati efficiantur. O caecidatem deplorandam! anne
tanta, et tam tetra caligine offusa mens humana, ut non