intelligat, animos Dei capaces, praeterquam summo bono, nulla
re alia expleri posse; iuxta illud: inquietum est cor meum Deus, donec
ad te, a quo prodiit, revertatur. Vide quaeso, miserrimae
sortis homines, dum incessanti transitoriarum rerum acquisitioni
sollicitius insistunt, ex earum tamen fruitione,
tantum abest, ut inde beati efficiantur, ut potius maiori
inquietudine perplexi miserrimam vitam ducant, ac
proinde felices, aut dici, aut esse, minime censeri debeant,
quin imo, quo pluribus abundant, eo quotidie maiori quotidie
Tantali siti perciti, plures obtinendi desiderio semper cruciari,
miserabili sorte divexari, et toto vitae tempore inanissimis
curis, et angoribus confici; vel ex hoc capite miserrimi
suae caecitatis infelicitatem contestantes, minime
in huiusmodi caducis certam felicitatem esse constituendam;
ut proinde dum haec inani studio, qua licitis, qua
illicitis mediis aucupantur, eo spectare videantur, ut beati
sint, et efficiantur. Error hic corruptae naturae talis, et tantus
est, ut totum fere humanum genus infatuet, in omnium
malorum seminarium degeneret; dum summi boni, et verae
beatitudinis fonte neglecto fodiant sibi cisternas, quae non
possunt continere aquas; quaerunt sibi felicitatem, quam
non sine summo animae preiudicio, nullam invenient. Talium
numero continentur omnes, qui neglecto Divino cultu, toti
in rerum, bonorumque periturorum acquisitione effunduntur;
toti in pecuniis numerandis spem suam ponunt; in
lucro, et usuris felicitatem constitutam censent; ac quicquid
tandem illorum intentioni contrarium vident, oderunt,
abominantur; hi loco sacrificii debitae devotionis diebus festis
campos futurae messis explorandae causa oberrant: ingentia
inde satanica fraude illusi, emolumenta pollicentur, et
similia hisce avarorum propria peragunt; De quibus sane Ecclesiasticus
apposite dicit: Avaro nil scelestius esse; de quibus et
Christus Servator noster praedicit: facilius esse, ut camelus
Page:APUG 1053.djvu/85
From GATE
This page has been proofread