Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/43"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 25: Line 25:
 
<center>De claritate immensa resurrectionis Christi, quae et passionem<lb/></center>
 
<center>De claritate immensa resurrectionis Christi, quae et passionem<lb/></center>
 
<center>decoravit, et mortem ipsam pulchram fecit</center>
 
<center>decoravit, et mortem ipsam pulchram fecit</center>
 +
Claritas autem haec resurgentis Christi tam magna extitit, et tam vehementer fulsit, ut passionem

Revision as of 15:38, 5 June 2024

This page has not been proofread


De splendore, et dignitate diei, in qua Dominus resurrexit

Splendebat in corpore eius immensurabilis luciditas, et comitabatur illud incomparabilis dignitas, quae
nec passura est amplius corruptelam, nec dissolvet eam invidiosa vetustas, nec aliqua mutabilitas labefactabit.
Dies illa alacrior totius anni diebus refulsit. Non de usitatis solis curriculis illuminata praeclarius,
sed de lumine resurgentis Domini illustrata sublimius Admirandus enim iustitiae sol; ex nubibus tenebrarum
prodiens delectabile lumen effudit, ex evangelixatis sanctorum animis ab inferis elevavit
secum corpora sanctorum participato lumine, tanquam syderum spiritualium choro comitatus resplenduit,
et diei omnium faelicissimi lucem multiplicavit, novumque diem a se factum, constituit,
ut omnes exultarent, et laetarentur in eo. Dies magna, dies praeclara, dies regia, et Regina dierum,
quam fecit Dominus, quam conspicati, qui erant in tenebris, exclamaverunt, quia lumen
viderunt magnum, et qui erant in reione umbrae mortis, lux orta est eis. Contremuerunt inferi
insolitum sustinentus splendorem, sicque incurvatum est Christo omne genu Coelestium, terrestrium,
et infernorum.
Sed ostensurus illam praeordinatis testibiis, qui omnem terram, et in longinquas insulas tam
incundissimae rei nuncium enunciaturi erant, noluit gloriam magnam, obtutibus illorum totam
exponere, ne forte morerentur, et supernaturalis lucis aspectum non valentes, obcaecati caderent,
et deficerent; tantum huius lucis gloriam aliquam, et partem ostenderat tribus Apostolis in monte Thabor,
cum transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, et vestimenta candorem omnem
exuperantia facta sunt, sed momentaneus ille decor super monte effutus, imaginem non speciem, similitudinem
non substantiam, partem non plenitudinem glorificationis explicavit.
Sed nec eamdem gloriam, quam ante ostendit Apostolis, resurgens illico ostendit, sed quod videre consueverant,
hoc obiecit oculis eorum, et dilata est in aliud tempus claritatis illius, quam nobis promisit, plenitudo,
quae in se erat perfecta, et a nobis in nobis expectatur perficienda lucidior, et sincerior,
quam aestimari possit ab aliquo, cuius primitias in Christo glorificato accepimus.

De claritate immensa resurrectionis Christi, quae et passionem
decoravit, et mortem ipsam pulchram fecit

Claritas autem haec resurgentis Christi tam magna extitit, et tam vehementer fulsit, ut passionem