Difference between revisions of "Page:APUG 1053.djvu/43"

From GATE
 
Page statusPage status
-
Not proofread
+
Proofread
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:
<center>De splendore, et dignitate diei, in qua Dominus resurrexit<lb/></center>
+
<center>De splendore, et dignitate diei, in qua Dominus resurrexit.<lb/></center>
 
Splendebat in corpore eius immensurabilis luciditas, et comitabatur illud incomparabilis dignitas, quae<lb/>
 
Splendebat in corpore eius immensurabilis luciditas, et comitabatur illud incomparabilis dignitas, quae<lb/>
 
nec passura est amplius corruptelam, nec dissolvet eam invidiosa vetustas, nec aliqua mutabilitas labefactabit.<lb/>
 
nec passura est amplius corruptelam, nec dissolvet eam invidiosa vetustas, nec aliqua mutabilitas labefactabit.<lb/>
 
Dies illa alacrior totius anni diebus <unclear>refulsit</unclear>. Non de usitatis solis curriculis illuminata praeclarius,<lb/>
 
Dies illa alacrior totius anni diebus <unclear>refulsit</unclear>. Non de usitatis solis curriculis illuminata praeclarius,<lb/>
 
sed de lumine resurgentis Domini illustrata sublimius Admirandus enim iustitiae sol; ex nubibus tenebrarum<lb/>
 
sed de lumine resurgentis Domini illustrata sublimius Admirandus enim iustitiae sol; ex nubibus tenebrarum<lb/>
prodiens delectabile lumen effudit, ex <unclear>evangelixatis</unclear> sanctorum animis ab inferis elevavit<lb/>
+
prodiens delectabile lumen effudit, ex evangelizatis sanctorum animis ab inferis elevavit<lb/>
 
secum corpora sanctorum participato lumine, tanquam syderum spiritualium choro comitatus resplenduit,<lb/>
 
secum corpora sanctorum participato lumine, tanquam syderum spiritualium choro comitatus resplenduit,<lb/>
 
et diei omnium faelicissimi lucem multiplicavit, novumque diem a se factum, constituit,<lb/>
 
et diei omnium faelicissimi lucem multiplicavit, novumque diem a se factum, constituit,<lb/>
 
ut omnes exultarent, et laetarentur in eo. Dies magna, dies praeclara, dies regia, et Regina dierum,<lb/>
 
ut omnes exultarent, et laetarentur in eo. Dies magna, dies praeclara, dies regia, et Regina dierum,<lb/>
 
quam fecit Dominus, quam conspicati, qui erant in tenebris, exclamaverunt, quia lumen<lb/>
 
quam fecit Dominus, quam conspicati, qui erant in tenebris, exclamaverunt, quia lumen<lb/>
viderunt magnum, et qui erant in reione umbrae mortis, lux orta est eis. Contremuerunt inferi<lb/>
+
viderunt magnum, et qui erant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Contremuerunt inferi<lb/>
insolitum sustinentus splendorem, sicque incurvatum est Christo omne genu Coelestium, terrestrium,<lb/>
+
insolitum sustinentes splendorem, sicque incurvatum est Christo omne genu Coelestium, terrestrium,<lb/>
 
et infernorum.<lb/>
 
et infernorum.<lb/>
Sed ostensurus illam praeordinatis <unclear>testibiis</unclear>, qui omnem terram, et in longinquas insulas tam<lb/>
+
Sed ostensurus illam praeordinatis testibus, qui omnem terram, et in longinquas insulas tam<lb/>
incundissimae rei nuncium enunciaturi erant, noluit gloriam <unclear></unclear> magnam, obtutibus illorum totam<lb/>
+
incundissimae rei nuncium enunciaturi erant, noluit gloriam suam magnam, obtutibus illorum totam<lb/>
exponere, ne forte morerentur, et supernaturalis lucis aspectum non valentes, obcaecati caderent,<lb/>
+
exponere, ne forte morerentur, et supernaturalis lucis aspectum ferre non valentes, obcaecati caderent,<lb/>
 
et deficerent; tantum huius lucis gloriam aliquam, et partem ostenderat tribus Apostolis in monte Thabor,<lb/>
 
et deficerent; tantum huius lucis gloriam aliquam, et partem ostenderat tribus Apostolis in monte Thabor,<lb/>
 
cum transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, et vestimenta candorem omnem<lb/>
 
cum transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, et vestimenta candorem omnem<lb/>
Line 29: Line 29:
 
et pulchra mors, et passio decora videatur, et quod apparuit signum stultitiae, evaserit splendor<lb/>
 
et pulchra mors, et passio decora videatur, et quod apparuit signum stultitiae, evaserit splendor<lb/>
 
iustitiae, et siquid confusionis visa est in tempore illo pati sancta eius humilitas, factum est in resurrectione<lb/>
 
iustitiae, et siquid confusionis visa est in tempore illo pati sancta eius humilitas, factum est in resurrectione<lb/>
exaltatio, et sublimitas, et infirmum fortius omni fortitudine, per quod reprobata sapientia<lb/>
+
exaltatio, et sublimitas, et rerum manifestatur effectu, quod Apostolus ait: stultum huiusmodi<lb/>
 +
sapientius esse hominibus, et infirmum fortius omni fortitudine, per quod reprobata sapientia<lb/>
 +
huius mundi, et de potentibus, et sapientibus, et sapientibus in nomine Crucifixi pauperes spiritu<lb/>
 
potentissime triumpharunt, nec iam amatoribus Crucis mors Magistri sit horrori, neque poena sit<lb/>
 
potentissime triumpharunt, nec iam amatoribus Crucis mors Magistri sit horrori, neque poena sit<lb/>
 
dolori, nec passio sit pudori, cum haec omnia vitae nostrae sint instrumenta, et ut iam mors, et<lb/>
 
dolori, nec passio sit pudori, cum haec omnia vitae nostrae sint instrumenta, et ut iam mors, et<lb/>

Latest revision as of 16:48, 12 June 2024

This page has been proofread


De splendore, et dignitate diei, in qua Dominus resurrexit.

Splendebat in corpore eius immensurabilis luciditas, et comitabatur illud incomparabilis dignitas, quae
nec passura est amplius corruptelam, nec dissolvet eam invidiosa vetustas, nec aliqua mutabilitas labefactabit.
Dies illa alacrior totius anni diebus refulsit. Non de usitatis solis curriculis illuminata praeclarius,
sed de lumine resurgentis Domini illustrata sublimius Admirandus enim iustitiae sol; ex nubibus tenebrarum
prodiens delectabile lumen effudit, ex evangelizatis sanctorum animis ab inferis elevavit
secum corpora sanctorum participato lumine, tanquam syderum spiritualium choro comitatus resplenduit,
et diei omnium faelicissimi lucem multiplicavit, novumque diem a se factum, constituit,
ut omnes exultarent, et laetarentur in eo. Dies magna, dies praeclara, dies regia, et Regina dierum,
quam fecit Dominus, quam conspicati, qui erant in tenebris, exclamaverunt, quia lumen
viderunt magnum, et qui erant in regione umbrae mortis, lux orta est eis. Contremuerunt inferi
insolitum sustinentes splendorem, sicque incurvatum est Christo omne genu Coelestium, terrestrium,
et infernorum.
Sed ostensurus illam praeordinatis testibus, qui omnem terram, et in longinquas insulas tam
incundissimae rei nuncium enunciaturi erant, noluit gloriam suam magnam, obtutibus illorum totam
exponere, ne forte morerentur, et supernaturalis lucis aspectum ferre non valentes, obcaecati caderent,
et deficerent; tantum huius lucis gloriam aliquam, et partem ostenderat tribus Apostolis in monte Thabor,
cum transfiguratus est ante eos, et resplenduit facies eius sicut sol, et vestimenta candorem omnem
exuperantia facta sunt, sed momentaneus ille decor super monte effutus, imaginem non speciem, similitudinem
non substantiam, partem non plenitudinem glorificationis explicavit.
Sed nec eamdem gloriam, quam ante ostendit Apostolis, resurgens illico ostendit, sed quod videre consueverant,
hoc obiecit oculis eorum, et dilata est in aliud tempus claritatis illius, quam nobis promisit, plenitudo,
quae in se erat perfecta, et a nobis in nobis expectatur perficienda lucidior, et sincerior,
quam aestimari possit ab aliquo, cuius primitias in Christo glorificato accepimus.

De claritate immensa resurrectionis Christi, quae et passionem
decoravit, et mortem ipsam pulchram fecit

Claritas autem haec resurgentis Christi tam magna extitit, et tam vehementer fulsit, ut passionem
eius, et mortem, quae quibusdam visa stultum aliquid, et scandalo plenum suo lumine decoraverit, ut
et pulchra mors, et passio decora videatur, et quod apparuit signum stultitiae, evaserit splendor
iustitiae, et siquid confusionis visa est in tempore illo pati sancta eius humilitas, factum est in resurrectione
exaltatio, et sublimitas, et rerum manifestatur effectu, quod Apostolus ait: stultum huiusmodi
sapientius esse hominibus, et infirmum fortius omni fortitudine, per quod reprobata sapientia
huius mundi, et de potentibus, et sapientibus, et sapientibus in nomine Crucifixi pauperes spiritu
potentissime triumpharunt, nec iam amatoribus Crucis mors Magistri sit horrori, neque poena sit
dolori, nec passio sit pudori, cum haec omnia vitae nostrae sint instrumenta, et ut iam mors, et
Crux non sit tormentum commissae iniquitatis, sed documentum pietatis, imo et sacramentum,
quo virtus impletur divina, et exemplo, quo devotio incitatur humana, quoniam captivitatis
iugo erutis etiam hoc praestat redemptio, ut eam sequi posset imitatio.