Difference between revisions of "Page:APUG 1123.pdf/82"

From GATE
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 31: Line 31:
 
Haec dira fateor, certa tamen, aderam frequens<lb/>
 
Haec dira fateor, certa tamen, aderam frequens<lb/>
 
ubi hisce virus auribus praesens bibi.<lb/>  
 
ubi hisce virus auribus praesens bibi.<lb/>  
Nisi*<ref>* Periuras imprecatur quae postea omnes evenere</ref> vera narrem, mortis extemplo gelu<lb/>
+
Nisi*<ref>* Periuras imprecatur sibi omnia quae postea eveniunt</ref> vera narrem, mortis extemplo gelu<lb/>

Latest revision as of 14:39, 19 June 2024

This page has not been proofread

procul Quirino pelle nunc labem foro;
ut nil, iniquè, temerè decernat nihil,
iustaque tandem libret hanc causam manu
venere cuncti. CAM. -Sponte se coram stitit
Loyola, nusquam promit Alpinus caput,
latentque passim caeteri. NAV.- Praesens adest
Navarrus instar omnium, solus vafrum
Aiax Vlissem provocat, Achillis Phrygem
PRAE. -Sedile scande; fare quid tandem obiicis
NAV*[1].-Si frons modesta testis exactae foret
indexque vitae, causa Loyolae simul .
peracta foret. At frontis haud idem nitet
mentisque fulgor. Saepe fucavit genas
pudor decora luce, dum tenebras agit
obscuriores nocte per mentem dolus.
Proprias tenebras odit, alienum iubar
virtutis almae turpis impietas amat.
Loyola doctus artifex fraudum, probe
hanc callet artem. Spargit occultè luem
dum ficta pietas propalam in vultu sedet.
Hesperia testis, patrium mimi solum,
ubi prima iecit semina latentis mali.
Dilapsus inde Celtica veneno pari
Intoxicavit lilia: feraci alveo
sensit vaporem Saequana infaustum gemens
Venetia sensit, turbidus et Adriae sinus
et Itala quicquid urbium tellus alit.
Haec dira fateor, certa tamen, aderam frequens
ubi hisce virus auribus praesens bibi.

Nisi*[2] vera narrem, mortis extemplo gelu

  1. * Locum ad perorandum aptum ascendit
  2. * Periuras imprecatur sibi omnia quae postea eveniunt