Page:FC 1042.djvu/340

From GATE
This page has not been proofread



f. 162v



In die, quo ego celebravi festum Sanctae[1] Genoveffae[2] virginis, ac protectricis praesentium[3], dum mihi sug[g]ererentur difficultates circa emendationem animarum, difficultates inquam, quae non erant ex me descendentes[4], ego afficiebar taedio quodam et perturbatione, quae me impediebant[5] circa spem bonam quam semper habui, et[6] pro earundem tristitia tollenda, mihi datum est considerare, et sentire ea quae sequuntur. quatuor quae iuvant ad augendam spem faciendi fructus. Primo quod non debeam facile permictere[7], me distrahi extra opera, quae ad me pertinent, et in quibus iam versor. 2o[8] quod non debeam humanam, et propriam sollicitudinem meam tam late extendere. 3o[9] quod circa illa opera quae mihi sunt prae manibus debeam extendere[10] omnes vires meas. 4o[11] ut ita procedam in his operibus charitatis sicut qui per ea sola quae tractat sibi facere velit viam ad caetera. Hi ergo[12] defectus qui ex me

_______________

  1. Sanctae] om. MF
  2. Genoveffae] Genovefes MF
  3. praesentium] parisiensium MF
  4. descendentes] dependentes MF
  5. impediebant] impediebat MF
  6. et] om. MF
  7. permictere] permittere MF. permictere may be a spelling error in the written document, or possibly an unusual form of permisceo.
  8. 2o] secundo MF
  9. 3o] tertio MF
  10. extendere] intendere MF
  11. 4o] quarto MF
  12. Hi ergo] Ea igitur impedimenta et MF [p. 621]