f. 118v
nimium vaga esset, si neque corpus proprium neque alius
spiritus[1]
impediret
eam[2]
ab executione[3] motuum suae voluntatis?
Nunc esset Romae, nunc
Hispaniae[4],
nunc in Patria apud parentes, nunc alibi.
Bonum igitur necessarium
ipsae[5]
Animae est, ut retineatur in corpore, et ut non possit nisi per ipsum operari.
Sit igitur Benedictus Dominus, qui disponit omnia suaviter.
Die Sanctae Catherinae[6] Alexandrinae fuit mihi quaedam singularis notitia, quomodo ad melius divinum officium recitandum admodum
adiuvarer[7].
Dum durat intentio bona ad verba divina, Dominus sollicitus est circa alia negotia, et opera Nostra.
Nempe tibi
persuade[8]
in terra[9],
dum
durat[10]
intentio[11]
bona ad verba divina, Dominum sollicitum esse circa alia negotia, et opera tua, et ideo non debes permittere te
nunc[12]
distrahi ad quaecumque quantumcumque pia opera, ne impe=
_______________
- ↑ spiritus] add. ipsam MF
- ↑ eam] om. MF
- ↑ executione] exequutione MF. The correct spelling is actually exsecutione.
- ↑ Hispaniae] in Hyspania MF
- ↑ ipsae] ipsi MF
- ↑ Catherinae] Catharinae MF
- ↑ adiuvarer] adiuvaret MF
- ↑ persuade] persuadere MF. The infinitive makes more sense than the imperative here.
- ↑ in terra] interea MF
- ↑ durat] duravit MF
- ↑ intentio] attentio MF. intentio has a more intense and negative connotation.
- ↑ nunc] tunc MF [p. 584]