Page:FC 1042.djvu/70

From GATE
Revision as of 15:38, 20 November 2024 by Michela Bedini (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread



f. 27v


elevare ad altiora, sicut correxit pastoribus[1], qui infima desiderabant et iuxta infima intelligebant, cum magis autem tunc desiderantur cupiebam deprimi, et humiliari corde, et desideriis mente elevari. deprimi, et humiliari corde, et desideriis, sicut mente elevari cum[2] pastoribus.

Eodem die in missa cum[3] considerarem Deum esse miseratorem, et misericordem, et respicere[4] dolorem, et laborem[5]; item quod omnia essent illi praesentia, rogabam ipsum[6], ut dignaretur misereri huic nationi[7], et compati ei, quasi iam ipsi paterentur illa omnia, quae eis imminent mala, si non revocarentur[8] ad fidem catholicam, et[9] devotionem Romanae religionis.

In octava Visitationis considerabam esse eum diem, in quo anno revoluto feceram meam professionem, habui magnam devo=


_______________

  1. pastoribus] pastores MF
  2. cum] cura MF
  3. cum] dum MF
  4. respicere] respicit MF
  5. dolorem et laborem] laborem et dolorem MF
  6. ipsum] ab ipso MF
  7. nationi] add. Germanicae MF
  8. revocarentur] revocentur MF
  9. et] add. ad MF