Page:Prodromus coptus sive aegyptiacus (1636).djvu/87

From GATE
This page has not been proofread


Hisce denique finitis sua potentia circa meridiem in caelum ascendit, relinquens viginti septem doctrinae tomos ad portam magnae conversionis mundi aperiendam. Baptismum ex aqua, et spiritu instituit ad abluenda peccata, et mundum ad puritatem reducendum. Cruce utitur, ut omnes absque exceptione comprehendat, excitat omnes voce charitatis, reverentiam exhibere iubens versus Orientem, ut pergant in via vitae gloriosae.

4. Ministru eius ornamenti exterioris causa [1] barbam alunt, et coronas in capite faciunt (id est verticem radunt) ut ostendant se nullo intus affectu malo teneri. Mancipiis non utuntur: in alto et basso (puta dominio) seu humili omnibus se faciunt aequales: divitias non congregant, sed eas omnibus faciunt communes: ieiunia colunt cum ad mortificandas passiones, tum ad praecepta divina servanda: magni faciunt homines supra se elevatos et (a rebus mundanis) abstractos: septies in die orationes tam pro vivis, quam pro pro defunctis faciunt: septenis diebus semel ad animam a peccatis purgandam, puritatemque ei restituendam sacra faciunt. Quia [2] lex vera, et constans excellens est, difficile est ei congruum nomen reperire, cum eius

  1. Marginalia: 'Apostolorum, Sacerdotum, seu Ministrorum Christi vita.'.
  2. Marginalia: 'Legis christianae excellentia.'.
This page contains the following annotations:
Apostolorum, Sacerdotum, seu Ministrorum Christi vita. +  and Legis christianae excellentia. +