There was a problem when proofreading this page
Titulum sequitur prologus epigraphes, quae est prima linea Characterum à superiori loco deorsum , sive ad angulos rectos more Sinensium, exaratorum; cuius explicatio sequitur.
Post haec denique incipit Epigraphe, tota Sinico incisa charactere, sumblimi & exquisito stylo composita; quam proindè libenter hic una cum Sinicis characteribus iuxta prototypon apponerem, nisi me cùm intricatissimorum characterum multitudo, tùm spacii angustia ab hoc supervacaneo labore absterrerent; ne tamen lector huius tam eximii monumenti fructu privetur, visum fuit omisso charactere, & idiomate Sinico, totam eius interpretationem ex italico in latinum verbo tenus à me translatam, ut pluribus ea communicaretur, hoc loco ea fide, qua inveni, proponere.