Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/894

From GATE
This page has been proofread

dies, cum Signis & gradibus Zodiaci ipsi correspondentibus; sex vero facies posteriores continent reliquos menses ac dies, cum correspondentibus Signis & gradibus.
Quoniam vero duodecim Zodiaci Signa distributa sunt in 360 gradus, quorum 30 cuilibet Signo comperunt, Sol vero non percurrit quolibet die anni gradum integrum, sed paulo minus, ut in Computo Ecclesiastico diximus; anni vero communis dies sunt 365, bissextilis 366; sequitur necessario, non posse ita distribui inter se dies anni & gradus Zodiaci, ut singulis diebus correspondeant singuli gradus, sed necessario vel resolvi debent gradus in minuta & secunda, atque haec in dies anni distribui; vel subinde unus & idem gradus duobus proxime se sequentibus diebus attribui. Hoc secundum fecit Auctor. Itaque ex Tabellis huius quartae Classis, supra initio huius Libri propositis, non discitur exacte, quo praecise in gradu quolibet anni die versetur Sol. Vix tamen error committitur unius dimidii, aut ad summum unius integri gradus; qui error in usu eorum Horologiorum, aut aliorum Instrumentorum Astronomicorum, in quorum usu praerequiritur cognitio loci Solis in Zodiaco, pro nihilo reputatur.
Qui exactiorem veri loci Solis in Zodiaco cognitionem die quolibet anni desiderat, excerper debet ex Ephemeridibus, aut Tabulis Solaribus, exacte calculatis, locum Solis in gradibus minutis, & secundis, eumque apponere diebus anni. P. Clavius in Comment. Ad Caput. 2. Sphaerae, & in Scholio Canonis 2. Lib. 3. Astrolabii, excerpsit ex Ephemeridibus Ioannis Antonii Magini locum Solis ad quatuor annos pro singulis diebus anni supputatum, nimirum ad annum 1600 bissextilem, & tres communes insequentes. Ad huius imitationem potest quilibet ex aliis Ephemeridibus (nempe Andreae Argoli, quae ad plures annos, quam aliorum quotumlibet, quod sciam, extenduntur, nempe usque ad annum 1700) excerpere locum Solis ad alios quatuor annos, ver. gr. ad annum 1668 bissextilem, & tres insequentes, & distribuere in dies anni.