Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/884

From GATE
This page has been proofread
Configurationes Saturni cum Venere.

Saturni cum Venere conjunction, opposition, & Square symbol.svg gignunt imbres, pluvias, & frigora, maxime in Signis aquaticis. Interdum etiam grandinem.
Particulariter autem gignunt in vere pluvias & frigora; in aestate pluvias subitaneas; in autumno pluvias frigidas; in hyeme pluvias, & nives.

Configurationes Saturni cum Mercurio.

Saturni cum Mercurio conjunction, opposition, & Square symbol.svg alterant aerem secundum naturam Signorum, in quibus hi aspectus contingunt. Nam in humidis Signis causant pluvias, & aerem tenebrosum; in siccis siccitatem; in aereis ventos fortes; in terreis frigus & siccitatem. Et frigus, quod hi aspectus generant, est plerumque fructibus noxium.
Particulariter autem causant in vere ventos & pluvias; in aestate ventos & imbres; in autumno ventos & nubes; in hyeme ventos & nives.

Configurationes Saturni cum Luna.

Saturni & Lunae conjunction, opposition, & Square symbol.svg afficiunt aerem secundum naturam Signorum. Et in Signis quidem humidis eum reddunt nebulosum, & frigidum; in aereis, & in Sagittarius-20px.png & Capricorn-20px.png augent frigus, & subinde grandines adducunt, praesertim cum Luna est lumine plena; cum autem vacua est, causant siccitatem. In siccis autem Signis generant acredinem ac pruinam. Universaliter tamen efficiunt nubes obscuras, pluvias molles & quietas, sed cum frigore; augente aestum maris &c.
Particulariter autem vere faciuntaerem turbidum, & humidum; aestate humidum cum remissione caloris, & interdum grandines causant; autumno aerem nebulosum; hyeme nubes, vehemens frigus, & nives.