continuas & manifestas, tam beneficas, quam noxias, ortum suum, progressum, roburque omne habere a vario Planetarum cum inter se, tum cum stellis fixis aspectu, varioque a situ eorundem in coelesti expanso, notius est quam ut probari debeat; cum certissima experientia Orbi conditio coeva, & omnibus Mundi totius climatibus nota id docuerit semper, & quotidie adhuc doc eat. Nec fieri aliter, in hoc quidem rerum statu, potest. Ita enim rerum omnium Conditor, sapientissimus DEUS, mundana corpora ordinavit, ea inter se distantia disposuit, ut media per suprema, infima per media vires fumant ad sui conservationem necessarias & utiles, atque se invicem gubernentur. Quae cum ita sint, gratumque Principibus sit nosse, si non causas, saltem tempora pluviarum, ventorum, tonitruorum, frigorum, calorum, similiumque aeris mutationes oriri solitas.
Quod ut faciam, paulo latius evagandum, & nonnihil de Planetarum naturis qualitatibus, ac viribus praemittendum. Quid autem & quae sint Planetarum domus, dignitates, exaltationes, gaudia, sexus, aliaque similia, explicavimus in Cursu Mathematico Lib. 10. Cap. 2. §. I.
De Planetorum viribus circa aeris mutationes, ratione natura, & qualitatum nativarum. De Planetarum numero, ordine, nominibus, characteribusque aliquid diximus supra Cap. 3. Nunc explicandae eorum vires in aeris mutationibus efficiendis; quae quidem pendent partim ex eorundem natura & qualitatibus, partim aliis ex capitibus, ut videbimus. Singula ergo explicanda, sed breviter, sunt. Incipimus a natura, & nativis qualitatibus uniuscuiusque.