Primae Classis Tabulae continent in facie anteriore motum annuum , , , , id est Saturni, Jovis, Martis & Nodorum Lunae: in posteriore facie motum menstruum eorundem trium Planetarum. Itaque ex numeris faciei anterioris discitur, quo in loco Zodiaci, id est, quo in Signo, & quo in gradu ac minuto Signi, sint initio cuiusvis anni ab anno 1660 usque ad annum 1680, dicti Planetae & Nodi; ex numeris vero posteriorise faciei, quo in loco, seu quo in Signo, gradu, & minuto reperiantur initio cuius liber dictorum annorum mensis.
Motum annuum dictorum Planetarum ac Nodorum desumpsit Auctor Organi ex Ephemeridibus Andreae Argoli, ut suspicor, quoniam numeri Tabellarum singulis annis adsignatarum conveniunt cum numeris ab Argolo ad primum Ianuarii diem eorundem annorum adscriptis, exceptis numeris praefixis anno 1668, 1670, & aliorum aliquot, quorum numeros non ex Ianuario, sed ex Februario aut Martio per inadvertentiam desumpsit, ut considerari patebit.
Menstruum motum eorundem Planetarum exscripsit Auctor ex Tabulis Rudolphinus, omissis tamen minutis secundis, quae Rudolphinae Tabulae primis minutis adjungunt. Harum Tabularum numeri a Keplero supputati sunt, ut sequitur. Ex quibus correxi etiam Auctoris Tabellas, in quas errores nonnulli irrepserant, Amanuensis incuria.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/848
From GATE
This page has been proofread