Ab Horizonte A ad verticem C est quadrans circuli: Item a polo E ad Aequatorem I est quadrans circuli: hi sunt inter se aequales, ipsique communis est arcus EC. Ergo si hic arcus auferatur ab utroque quadrante, erit residuum AE aequale residuo CI, altitudo poli complemento altitudinis Aequatoris.
Iterum EI , et CB sunt quadrantes circuli, inter se aequales, communem habentes arcum CI. Hic si auferatur ab utroque quadrante, manebit arcus EC aequalis arcui IB, nimirum complementum altitudinis poli altitudini Aequatoris.
II. Si tempore aequinoctii capiatur altitudo meridiana Solis , et corrigatur , non erit opus inquirere declinationem Solis, eamque addere aut demere altitudinii meridianae inventae, quia Sol tunc nullam habet ab Aequatore declinationem. Itaque tunc altitudo meridiana Solis erit aequalis altitudini Aquatoris; et hujus complementum ad 90, erit altitudo poli.
III. Si altitudo meridiana Solis est arcus BH, et Sol habet declinationem Borealem aequalem arcui HI ; debet hic arcus detrahi ab arcu BH, ut maneat arcus BI quaesita Aequatoris altitudo.
MUlta alia ad Astronomiam spectantia expicari possunt per Tabellas , adeoque multis aliis Tabellis instrui potest Loculamentum sextum Organi : Sed quoniam Auctor intra quoatuor Tabellarum hactenyus explicatarum Classes se continuit,ultra non evagabor. Instructor ingeniosus ad praedictorum imitationem addat , quae Tyroni suo placere, aut utilia fore perspexerti, praesertim circa stellas fixas, earumque numerum, magnitudinem, distantiam, alique similia.Ego ad alia progredior. Sciendum tamen,sequentis LoculamentiClassem primam et quartam Tabellarum spectare potius ad hoc Loculamentum, quia non Astrologicas , sed Astronomicas praxes continet.