Usus Tabulae pracedentis hic est. Si Signum Zodiaci , cujus graduum declinationes ab Aequatore scire cupis, reperiatur in superiore parte Tabulae , accipe gradus in prima columna ad sintram Tabulae; si vero Signum reperitur in inferiore parte Tabulae, accipe gradus in ultima columna ad dexteram. A gradu invento ingredere vel sinistrorsum, vel dextrorsum, columnam intermediam, in cujus vertice vel calce reperitur Signum, et illico in communi concursu Signi et gradus invenies gradus et minuta declinationis quaesitae.
EXEMPLUM. Vis scire, quantum declinet gradus 10 Taurus ab Aequatore. Quia Signum Taurus reperitur in vertice columnae secundae intermediae, accipe 10 gradum in columna prima ad sinistram: ab hoc gradu perge dextrorsum, a Signo Tauri deorsum; in communi concursus angulo reperies 14 gradus, 51 minuta. Tot ergo gradibus et minutis declinat decimus gradus Tauri ab Aequatore. Plura exempla non appono, quoniam res Clara et faciis est.
Poli altitudinem invenire.
I. Cognitio declinationis Solis ad multa utilis est , praesertim ad poli altitudinem quovis tempore et loco inveniendam , ut bene notavit Auctor Organi in fine Libelli sexti. Nam si Instrumento aliquo observatorio, ut Quadrante Astronomico, Radio Astronomico, Astrolabio, aliove exzcte indagetur altutido Meridiana Solis, quocunque loco et tempore; et, Sole existente in Signis Borealibus, declination ejus ab Altitudine Meridiana inventa subtrahatur, existente vero in Signiss Australibus, declinatio addatur ad Meridianam altitudinem; habebitur altitudo Aequatoris illius loci, cujus complementur ad eo, est altitudo poli.
Sed praxin in Tyronum gratiam explicemus melius, quoniam non utilis modo , sed et jucunda est.
Sit loci, cujus poli altitudinem scire cupis, Meridianus AC BD,