Quoniam vero non solum arcus signorum Zodiaci, sed ipsa etiam Horologia p,mium generum, per Tangentes describi possunt, eaque ratio ingeniosa est et facilis (inventa primum, quod sciam, a P. Christophoro Clavio, editaque Romae anno 1599, anno videlicet septimo ac decimo post editos a se octo eruditissimos et accuratissimos Libros Gnomonices;) eam hic brevissime interferere, ac ac fundamenta ejus paucis attingere lubet, tametsi de eadem nonnihil jam Cursus Mathematico scripserim. Ipse certe Clavius vocat rationem ganc novam, et ad fructum jucundissimam, ad usum plane opportunam, quippe quae ita Horologia fabricatur, ut nullum suas in horas circulum dividat; sed circino tantum certa in
Certas lineas puncta traducat, tanta dexteritate, ut ipsi quidem vix quidquam hoc in genere fieri videatur posse ad usum expeditius, atque perfectius. Ita ipse. Rem ergo ipsam aggrediamur.
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/685
From GATE
This page has not been proofread