poli graduum 50, elige Tabellam, quae in capite gerit dictum numerum, aut ex tabula acruum Horizontalium ecerpe illam seriem transversalem, cui ad latus sinistrum adscriptus est numerus 50. Deinde operare, ut dictum.
Ex centro Horologii E, per puncta horaria circa Semicirculum notata, extendi potest vel filum, vel regula, et iuxta ductum fili aut regula disegnari, atque atque ad libitum extendi possunt lineae horariae, ex dicto centro R egredientes.
Horologia Verticalia per arcus Verticales delineare.
Modus describendi Verticalia per arcus Horizontaoles, non differt a modo praecedente describendi Horizontalia per eosdem arcus, nisi quod loco Tabellae, insignitae in vertice numero altitudinis poli, adhibeatur Tabella, insignita numero complementi altitudinis poli, sive numero altitudinis Aequatoris. Itaque descripturus Verticale Horologium pro loco, ubi est elevatio graduum 41. sic age.
Primo. Tabellae Applicatoriae ad dexteram mapplica Tabellam, quae in Vertice habet numerum 48. uti hic apparet.
Vide Figuram praecedentem.
Secundo. Ductis rectis A B et CD, secantibus se othogonaliter in E, et ex E descripto Semicirculo, et Quadrante ejus utroque in gradus 90 diviso; velo applicato rectae C E D Semicirculo cornei; quaere singuois horis Applicatoriae Tabellae e regione in altera Tabella respomdentia, imprimeque puncta vel extra, vel intra Semicirculi peripheriam.