numeros inventos imprime puncta a a. Per haec puncta ec centro E duc lineas rectas; habebis lineas horae 1mae et 11mae. Eodem modo ducas alias lineas rectas.
V. Stlyli locum et situm sic invenies. In altervero Quadrante Semicirculi, a B versus Caut D numera elevationem poli regionis illius, pro qua Horologium construis, nempe in casu nostro gradus 42,, et duc rectam E F cujuscunque longitudinis, que cum linae Meridiana A B faciat anguum B E F 42 graduum. Erit E F, quae axem Mundi repraesentat, stylus angularis, infigendus centro E, ita, ut cum Meridiana A B efficiae praedictum angulum; recta vero F B, ab F in Meridianam perpendiculariter iter cadensm faciat cun eadem anglum rectum F B E.
Si velis ut stylo recto, perpendiculariter in Meridana linea E B erecto, infige orthogonaliter vel puncto G stylum aequalem rectae G H, vel puncto I aequalem rectae I K, vel alteri cuilibet puncto in E B electo stylum apice suo pertingentem usque ad E F. Sed tunlineae horariae, ex centro E eductae, debenr colore exprimi integrae, et ad spatium aliquod elongari, ut possint ab apice umbrae styli attingi.
VI. Si Horologium fuit delinenatum in plano mobili, debet ita collocari, it planum ejus sit prefecte parallelum Horizonti constitutum ope Libellae; et centrum E respiciat Austrum, B Septentrionem; lineaeque Meridiana E B congruat Meeidiano loci.
Si in plano stabili et delineandum , explorari prius debet planum, utrum sit Horizonti aequidistans, in eoque inveniri linea Meridiana E B, ac tum caetera fieri, ut antea.
Qua ratione descripsimus hic Horologium per arcus Horizontales pro loco, ubi est elevation poli graduum 42, eadem prorsus ratione describitur per similer arcus pro quovis alio loco, dummodo nota sit poli altitudo illius loci, et ex Tabula arcuum Horizontalium excerpantur illi arcus, qui e regione elevationis poli scripti sunt; aut ex tabellis puniceo colore imbutis eligatur illa, quae poli elevationem in vertice scriptam habet. Itaque delineaturus Horologium ad elevationem