quarta in ordine naturali a littera D; cadit dies 20 Maij in Feriam quartam.
Ratio Regulae clara est quia eodem ordine,quo reliquae litterae septem sequuntur litteram Dominicalem,sequuntur etiam reliquae Feriae ex septem Feriam primam: Ergo quantum distat littera diei dato praefixa a littera Dominicali,tantum debet distare Feria eidem diei praefigenda a Feria prima.
Novilunium et aetatem Lunae invenire pro Calendario veteri.
AUreum numerum dato anno currentem quaere in Calendario veteri in mense proposito: dies illi adscriptus,est dies Novilunii Ecclesiasitic quaesiti.
Ab hoc inclusive si usque ad propositum diem, pro quo aetatem Lunae scire cupis (si is sequatur;) vel a Novilunio praecedentis mensis (si dies ille praecedat) inclusive numeraveris dies ; habebis aetatem Lunae quaesitam, hoc est, scies, quot dies a Novilunio usque ad diem illum datum fuerint elapsi.
EXEMPLUM. Vis scire,quo die mensis Februarii anni 1670 sit Novilunium Ecclesiasticum. Item , quae sit aetas Lunae die 25 Februarii ejusdem anni. Aureus numerus dicti anni est 18. Hic numerus in veteri Calendario adscriptus est diei 14 Februarii. Hoc ergo die est Novilunium Ecclesiasticum.
Ut Lunae aetatem habeas pro die 25 ejusdem mensis, numera dies a 14 usque ad 25, invenies duodecim. Ergo Lunae aetas tunc est dierum 12.
Ratio Regulae est, quia Aurei numeri, qui in Calendario veteri sunt indices lunares, ita dispositi in eo fuerunt ab initio jubente Ecclesia, ut pro tempore illo,quo Calendarium Christianum primo reformatum fuit, hoc est, vel tempore Concilii Nicaeni, vel Justiniani Imperatoris et Abbatis Dionysii Exigui , indicarent Novilunia. Quibus Aureis numeris cum adhuc utatur Calendarium