Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/516

From GATE
This page has not been proofread


scripti, sunt Cycli datorum millesimorum et centesimorum. Si his adjuncti sunt aliqui alii anni; quaere illos inter annos expansos; numeri ad dexteram collocati infra residua ante in vertice Tabulae reperta, sunt numeri quaesiti.
EXEMPLUM I. Volo scire Cyclum Solis novum anni 1600. Inter millesimos juxta 1000 invenio 2; inter centesimos juxta 600 invenio itidem 2; summa utriusque numeri est 4, quae abjicio, et retineo 0. Quaero hanc notam , 0, in vertice Tabulae, et infra ipsam immediate invenio 5. Igitur Cyclus solaris novus anni 1600 est 5.
EXEMPLUM II. Volo iterum scire Cyclum Solis novum anni 1666. Quaero, ut antea, inter millesimos numerum 1000, et servo numerum 600, et servo numerum 2 ipsi quoque ad dexteram appositum. Addo 2 et 2 in unam summam, habeo 4. Abjicio 4, et retineo pro residuo 0. Demum inter annos expansos quaero numerum 66. Ab hoc numero pergo recta dextrorsum, a nota o recta deorsum, et in cellula concursus reperio 15. Est erco Cyclus dicti anni 1666 numerus 15.
EXEMPLUM III. Cupio scire Cyclum novum anni 1700. Quaero 1000 in millesimis, 700 in centesimis, et reperio versus dexteram 2 et 3. Ex horum summa, quae est 5, rejicio 4; residuumque, quod est 1, quaero in capite Tabulae, et reperio proxime infra 1 numerum 9. Hic ergo est Cyclus anni propositi 1700.

Annotatio.

Quod si proponatur annus Christi, qui habeat plures figuras arithmeticas, quam quatuor, age cum quatuor postremis figuris ad dexteram, ut dictum est, nihil omnino curans praecedentes versus sinistram.
EXEMPLUM. Volo scire novum Cyclum anni 265279. Pergo cum annis 5279, ut dictum est, hoc est, quaero in millesimis 5000, in centesimis 200, et reperio dextrorsum hos numeros, 2 et 2, quorum summa est 4; quibus rejectis, restat 0: quaero ergo 0 in vertice, 79