EXpeditissime idem solaris Cyclus novus reperiri quovis anno proposito potest ope Tabulae praecedentis, cujus structuram et usum brevissime explico.
Structura Tabulae. In quatuor columnis perpendicularibus sinistris scripti sunt centesimorum Cycli hi, 5, 9, 13, 17, proxime infra numeros seu notas has, 0, 1, 2, 3, quarum sinistima significat annos centesimos bissextiles, reliquae annos communes, nempe primum, secundum et tertium post proxime elapsum bissextilem. Ad quod intelligendum, recole quod jam saepe diximus, in novo scilicet Calendario non omnes centesimos annos esse bissextiles, sed ex quadrigentis unum, illum nimirum, quem numerus 400 ita dividit, ut nihil supersit post divisionem, cujusmodi sunt 400, 800, 1200, 1600, 2000 etc.
In quatuor sequentibus versus sinistram columnis perpendicularibus expansi sunt anni 100, ita ut quaelibet trium priorum ad dexteram contineat Cyclum integrum 28 annorum usque ad annum 84, quarta vero ad sinistram, reliquos 16 residuos usque ad 100.
In duabus ultimis ad sinistram columnis continentur anni centesimi et millesimi, cum notis his, 1, 2, 3, 0, quae indicant, quinam illorum bissextiles sint, qui non, sed primi, aut secundi, aut tertii post bissextiles. Possunt hae duae columnae collocari etiam ad dexteram caeterarum, et extendi in infinitum. Potest post 1000 sequi 1100, 1200, 1300, etc. antequam deveniatur ad 2000, sed necessarium non est, quia 1000 et 100 simultantundem sunt ac 1100, et illorum uterque simul eandem habet notam, nempe 2 et 1, id est 3, quam haberet 1100, cui adscribenda foret nota haec 3. Hac etiam de causa sufficit extendere illas solum usque ad 9000.
Usus Tabulae. Si vis scire numerum Cycli solaris novi anno quocunque Christi proposito, quaere in annis collectis centesimos et millesimos; nempe millesimos in millesimis, centesimos in centesimis, et numeros 1, 2, 3, 0, ad dexteram ipsis appositos collige in unam summam, abjectis 4, si summa fuerit 4, aut plus; residuum quaere in capite Numerorum Cycli: numeri immediate infra residua
Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/515
From GATE
This page has not been proofread