omnino, si beneficio Cycli solaris investigare velimus Litteram Dominicalem, ut nimirum sciamus, quot litterae post inventam Litteram Dominicalem sint numerandae, ut postea dicetur.
AD inveniendos igitur dies exemptiles seu exemptos quovis tempore post Calendarii correctionem, sic operare per Arithmeticam. Ex annis Christi propositis subtrahe 1600; residuum divide per 400; Quotum productum multiplica per 35 summae productae adde tot unitates, quot centesimi facta divisione supersunt, ac praeterea 10; summa dabit dies exemptiles desideratos.
EXEMPLUM I. Vis scire, quot sint dies exemptiles, seu eximendi, a tempore correctionis Calendarii usque ad annum Christi 6790 inclusive, Subtrahe ex illis 1600, et restant 5190: hos divide per 400, proveniunt pro Quoto 12, et supersunt 390: multiplica Quotum 12 per 3, proveniunt 36: his adde 3, propter tres centesimos superstites ex priori divisione, ac praeterea 10, provenient 49. Tot ergo dies eximendi sunt e Calendario veteri av anno correctionis usque ad annum 6790, ac proinde tot diebus Calendarium vetus superat Calendarium novum.
EXEMPLUM II. Cupis scire dies exemptiles anni 864500. Subtrahe ex illis 1600, et restant 862900: quibus per 400 divisis proveniunt pro Quoto 2157, et supersunt 100: triplo Quoti producti, quod est 6471, adde 1, propter 100 annos residuos, et praeterea 10, habebis 6482. Ergo 864500 anni veteris superant totidem novos diebus 6482, hoc est, intra annos 864500 exempti seu eximendi sunt e veteri Calendario, ab anno correctionis 1582, dies 6482.
Ratio Regulae. Subtrahuntur ab annis datis anni 1600, quia usque ad annum 1600 nulli dies intercalares in annis centesimis fuerunt omissi. Residuum dividitur per 400, ut habeantur tetracosieterides elapsae ab anno 1600. Accipitur triplum Quoti, quia singulis tetracosieteridibus elapsis eximendi sunt anni tres. Huic triplo adduntur tot unitates, quot centesimi supersunt, quia singulis