Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/501

From GATE
This page has not been proofread


Annotatio II. Si malis Tabula, et modis similibus invenire Aureum numerum cujusvis anni ab ortu Christi; sic dispone ipsam.
Modus operandi non differt a praecedenti modo operandi per Manus: nam numeri novendecim in prima ferie transversali sunt numeri manus Figurae 5; numeri secundae seriei sunt numeri manis Figurae 6; numeri seriei tertia et quarta sunt numeri manus Figurae 7 et 8.

REGULA IV.
Dies exemptiles novi Calendarii invenire.

VIdimus supra Cap. 10. ex anno veteri exemptos fuisse decem dies, et ab anno 1600 deinceps qualibet tetracosieteride, seu quolibet spatio quadringentorum annorum, tres dies intercalares esse omittendos; hoc est, tres priores centesimos, qui nimirum per 400 divisi aliquid relinquunt, deinceps non amplius bissextos, ut in Calendario veteri fit, sed communes futuros, atque adeo in singulis quadringentis annis alios tres dies, praeter decem jam exemptos, esse eximendos. Itaque inquiere dies exemptiles novi Calendarii, nihil aliud est, quam inquirere numerum dierum bissextilium, qui ultra illos decem dies ejectos ex annis Julianis, imposterum ejiciuntur seu eximuntur.
Est cognitio haec dierum exemptilium seu exemptorum necessaria