Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/480

From GATE
This page has not been proofread


Modus tertius, Per Digitorum articulos.

APeri et extende manu sinistram, et viginti numeros in praecedenti Tabula positos colloca in digitorum articulis, infraque ad radices digitorum et supra extremitates eorundem, ut vides in Figura I.
His factis, proposito quocunque anno Christi, operare ut antea per Tabulam, nempe abjice millesimos et centesimos, et ex residuis abjice viginti, quoties potes; cum reliquis vero ingredere manum, ac percurre numeros ibi designatos. Si ultima residui unitas cadit in digitum Auricularem seu quartum, annus propositus est bissextilis; si cadat in Annularem seu tertium, est tertius ab ultimo bissextili, si in Medium seu secundum, est secundus; si in Indicem seu primum, est primus.
EXEMPLUM. Sit propositus annus Christi 1692, et vis scire, an sit bissextilis. Abjice 16 nempe millesimum et sexcentesimos, et quatuor vicenarios, nempe 80 ex 92; cum residuis 12 ingredere manum, et incipiendo ab 1, numera 12. Qui numerus quia cadit in Auricularem seu quartum digitum, signum est, propositum annum esse bissextilem.
Eodem modo operaberis cum quocunque anno Christi proposito, sive parvus; pro Calendario quidem veteri sine ulla exceptione, pro novo vero cum exceptione centesimorum post annum 1700; post quem quinam bissextiles sint, disces ex sequenti Regula.