Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/478

From GATE
This page has not been proofread


per 4, proveniunt pro Quoto 417, et nil remanet. Est ergo bissextilis.
Ratio Regulae. Annus Christi nati fuit primus post proxime praecedentem bissextum, et quartus quilibet deinceps bissextus est, exceptis nonnullis centesimis post correctionem Calendarii; ergo si ex annis propositis abjiciantur toties quatuor, quoties fieri potest (quod fit divisione per 4, cum divisio sit compendiosa quaedam substractio) residuum, quod necessario est aut 0, aut 1, aut 2, aut 3, indicat quod quaeritur, cum limitatione praedicta quoad nonnullos centesimos post Calendarii correctionem, de quibus sequenti Regula.

Annotationes.

I. Sufficit solos annos millenariis et centenariis adjunctos dividere per 4, rejectis aliis, quia omnes quaternario divisi exhauriuntur, ut nihil residui maneat. Sic in allatis exemplis sufficit dividere 65, et 68, rejectis 16, id est, 1600.
II. P. Clavius in Computo Ecllesiastico cap. 5. jubet ex annis propositis abjicere omnes millesimos, et centesimos, et ex caeteris numeris 20 quoties fieri potest, ac denique ex residuo numerum 4 quoties potest. Quo facto, si nihil remanet, annus propositus est bissextilis; si remanet I, aut 2, aut 3, est primus, aut secundus, aut tertius post bissextilem. Sed haec Regula non discrepat a nostra. Eam itaque servabimus in sequenti tertio modo.

Modus Secundus, Per Tabulas.

Tabella ad inveniendum annum Bissextilem inter annos Aerae Christianae, quoad non centesimos quidem perpetua pro utroque Calendario, pro cnetesimis vero perpetua pro veteri, temporaria usque ad annum 1700 pro novo.