Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/468

From GATE
This page has not been proofread


§. II.
Structura Tabulae aequationis Epactarum.

CUr, et quibus annis Luna indigeat aequatione, diximus initio hujus Capitis. Nunc Tabulam damus, ex qua facillime discitur, quibus annis centesimis facienda sit aequatio; cujus Tabulae constructio est, ut sequitur.
Scribantur ordine anni cetesimi Christi, initio facto ab anno correctionis 1582. Potest quidem extendi Tabula in antecedentia usque ad annum Christi primum; sed non est necessarium, quoniam ante correctionis annum in usu non fuit aequatio, de qua agimus. Potest etiam consequentia prolongari per quotlibet saecula, uti eam prolongant alii; at extensio a nobis facta abunde satis est, et poterat esse minor.
Ad latus dextrum anni 1600 ponatur vox, Biss. id est, Bissextus, seu Bissextilis; et tribus centesimis praetermissis, ad latus anni 2000; interumque tribus praetermissis, ad latus anni 2499, et sic deinceps semper tribus praetermissis ad quartum. Ratio est, quia in Calendario Novo annus 1600 est Bissextilis, deinceps vero tres proxime sequentes centesimi non sunt Bissextiles, quartus vero centesimus iterum est Bissextilis, et tres proxime sequentes non, et sic in infinitum, donec deprehendatur nova opus esse aequatione anni Solaris.
Character sive signum hoc, , apponatur illis annis centesimis, quibus Luna aequationem postulat juxta dicta initio hujus Capitis; simplex quidem tertio cuique centesimo; duplex vero quarto cuique centesimo, in quem aequatio ab antecedente trecentesimo anno differtur; quod quidem fit anno 2400 post 1800 annum, quo primum facienda est ejusmodi aequationis dilatio, ut explicabitur in Annotatione. Itaque ad annum 1800 ponatur ejusmodi Character duplex, et duobus centesimis praetermissis simplex ad 2400, itaque septies; octava autem vice praetermissis tribus ponatur ad quartum, nempe ad 4300, iterum duplex; et hoc modo pergatur quousque placuerit.