Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/467

From GATE
This page has not been proofread


Epactis sub Aureo numero 1 descriptis, quae antecedentes immediate superant 12 unitatibus. Epacta tamen 25 sub Aureis numeris majoribus quam XI scribi debet, ut dixi, alio charactere aut colore.

Annotatio.

Causa, cur informatione cujuslibet Epactae sequentis ab antecedente in lineis transversalibus, adjiciendi sint ad antecedentem dies 11, et ex summa, si major est quam 30, abjicienda 30, vel si summa fuerit 30, pro Epacta sumendum sit signum *; causa inquam haec est. Annus Solaris superat Lunarem diebus 11, ut saepe diximus; ergo Novilunia quolibet anno fiunt 11 diebus prius, quam anno superiore; ac propterea ad Epactam antecedentis anni addenda sunt 11, ut componatur Epacta anni sequentis, quae nimirum 11 diebus illam in Claendario antecedat, et totidem diebus Novilunium citius monstret. Causa autem, cur ad solam Epactam illius anni, in quo Aureus numerus est 19, addenda sint 12, ut sequentis anni Epactam formetur, in quo Aureus numerus est 1, haec est. Ex omnibus diebus 11, quibus spatio 19 annorum Solarium annus Solaris superat Lunarem, conflantur dies 209 (ut patet, si 19 multiplices per 11:) ex quibus diebus 209 constituuntur septem Lunationes Embolismicae, sex quidem dierum 30, una vero dierum 29, (ut patet, si 209 dividas per 30.) Igitur non essent semper abjicienda 30 ex summa conflata per additionem II ad Epactam antecedentem, quando ea summa major est quam 30, ac proinde quando annus ille Lunaris est Embolismo, cujus Lunatio complectitur tantum 29 dies, auferri deberent solum 29. Cum ergo Regula usitata abjiciat semper 30, perinde ac si omnes Embolismi similes seu aequales essent; necesse est, ut post ultimum Embolismum addantur 12 ad Epactam, ut insequentis anni Epacta conficiatur, ut nimirum illa unitas, quae antecedenti Epactae adenpta fuit, sequenti Epactae restituaetur. Vide Clavium in Calendario Cap. 12. num. 13. et Cap. 17.