Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/462

From GATE
This page has not been proofread


dies redire comperientur, Quamprimum vero Novilunia per unum diem, sive versus initia mensium, sive versus fines devoluta fuerint, assumendae sunt aliae 19 Epactae, eisdem 19 Aureis numeris respondentes. Et quidem, quando Novilunia uno die ascenderunt, accipiendae sunt 10 Epactae, quae priores excedunt unitate; quando vero uno die descenderunt, eligendae sunt 19 Epactae, quae prioribus unitate minores sunt: hac enim ratione fiet, ut illae indicent in Calendario Novilunia uno die citius, hae uno die ferius. Quae vero 19 Epactae certis annis assumendae sint, discitut ex Tabula Epactarum expansa, et ex Tabula aequationis Epactarum, quas Capite sequenti dabimus.

CAPUT XII.
De aequatione Epactarum certis annorum centurius, deque Constructione et usu Tabulae expansae Epactarum, et Tabulae aequationus earundem.

VIdimus Cap. 10. annum Solarem tribus continuis annis centesimis aequari per omissionem diei unius intercalaris, in illis nimirum Christiannis, qui per 400 divisi aliquid relinquunt, ut ea ratione aequinoctium vernum in die 21 Martii, cui affixum ac Ecclesia fuit, retineatur, aut, si recesserit, eo revocetur. Vidimus praeterea eodem et sequenti Capite, Lunam anticipare sedes suas in Calendario, per Aurei numeri descriptionem in eo sibi adsignatas, soatio annorum 312½ uno fere anno, ob idque Cyclum Aurei numeri ejectum e Calendario, et substitutum Cyclum, vel quasi Cyclum 30 Epactarum, quarum novendecim inposterum, per certa annorum centenorum spatia, Aureorum numerorum officio in Noviluniis ac Pleniluniis indicandis fungerentur; non quidem eadem semper, sed nunc hae, nunc illae: et hanc unius Cycli ejectionem, ac alterius substitutionem factam esse propter dies intercalares, in quibusdam centesimis annis intermissos, et propter Lunae dicto temporis spatio anticipationem. Videndum itaque nunc, quae Epactae, et quibus centuriis annorum sint in usu, atque adeo quomodo Epactae certis temporibus aequentur, hoc