Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/435

From GATE
This page has not been proofread


incipiunt die septimo, in reliquis mensibus die quinto: unde quatuor praedicti menses habent sex dies ante Nonas, reliqui vero habent quatuor dies.
Haec dierum et mensium distributio, et in Tabulis seu Ephemeridibus descriptio, Calendarium Romanum seu Julianum fuit appellatum; Calendarium quidem, quod primi dies mensiu, et potissima reliquorum dierum pars, a Calendis nomen habetant; Romanum vero, quod in Romano Imperio erat usitatum; Julianum denique, quod concinnatum a Julio Caesare.
Quoniam vero Lunarem quoque annum cum Solari conjungere volebat Caesar, ut, quibus diebus mensium et anni Novilunia ac Plenilunia futura essent, noscerent populi; inseruit Calendario suo Cyclum 19 numerorum, qui Cyclus Lunaris seu Aurei numeri vocabatur, de quo postea.
Addidit praeterea diebus singulis unam ex septem primis Alphabeti litteris, quae sunt A, B, C, D, E, F, G, quarum una toto anno indicaret primum Hebdomadae diem, qui dies Solis tunc vocabatur, relique vero reliquos septimanae dies, qui a reliquis Planetis nomen habedant, ut supra diximus. Hae Litterae non nisi post 28 annos indicabant dies septimanae eodem ordine, quo antea, ideo constituebant Cyclum alium, qui Cyclus Solis dicebatur, nunc autem Cyclus Litterarum Dominicalium, de quo similiter postea agetur.
Denique Calendario suo inseruit Caesar, et subsequentes sacrorum Antistites, festos dies apud Romanos celebrari solitos, ut populo constaret, quibus diebus Deorum cultui vacare deberet. Hactenus de tempore Politico, nunc de Ecclesiastico.

CAPUT VII.
De tempore Ecclesiastico, et Calendario Veteri ac Novo, Ecclesiae Catholicae.

TEmpus Ecclesiasticum, ut supra ante Caput primu diximus, est coordinatio dierum, septimanarum, et mensium anni,