Page:Organum mathematicum libris IX. explicatum (1668).djvu/411

From GATE
This page has not been proofread


illa inter doctos excit averit, quam amara extor serit scripta multis. Nec ignoratur, quam ar dentibus votis non vulgus modo, aut doctorum turba, sed vel ipsi summa Principes exoptent, ut una ea dem que temporis forma, uno Calendario, tam in Politica, quam Ecclesiastica Romani Imperii, atque adeo Orbis Christiani universi Republica utantur omnes, confusiones que et incomoda, quae ex diversitate orta hactenus sunt, et oriuntur quotidie, tollantur. Nec me latet, multorum Principum votum esse, ut res haec in Romani Imperii Comitiis, quo Principes ejus frequentes conveniunt ventilanda proponatur. Proderit ergo, si et ipsi Principes Chronologi sint, et Chronologiae scientiam non mediocrem possideant. Hac de causa, cum Auctor Organi Principem suum Mathematicis instructum vellet scientiis, Ecclesiasticum Computum, hoc est, de tempore Ecclesiastico scientiam non omittendam censuit. Hanc autem cum tradat pro more suo brevissime; ut Principes paulo fusiorem nanciscantur notitiam, tum illius, tum Chronologiae universae; postquam quae Auctor in Libello suo de Computo Ecclesiastico praescribit, proposuero, uberiorem tum circa hanc, tum circa species alias Chronologiae Instructionem subjiciam.